Latin · ~7 min
Lines 1.331-1.334
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.331-334
Not analysed yet
Prudentia vero respondit: Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent. Audivi namque, quodde peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibuset per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire. Quare tutiuscredo, cum hoc honore de periculis et guerra exire, quam cum multis periculisdestructionem corporis et animæ ac rerum formidare. Plus etiam dicotibi quia, etsi adversarii tui non inciperent petere reconciliationem, nihilominus deberes tu illius reconciliationis facere inceptionem; scriptumest enim: "Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio. "Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi; ait enim: "Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam. "Et Apostolus in pistola ad Romanos dixit:" Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram omnibushominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacemhabentes. "Et in Ysaia scriptum est: "Quam speciosi pedes evangelizantiumpacem. "Inquiras ergo pacem, et injuriæ obliviscaris; ait enim Senecain Epistolis : "Injuriæ oblivisci debemus, beneficii vero meminisse;" nam "injuriarum remedium est oblivio. "Unde Jhesus Sirac dixit: "Omnisinjuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ."
At Melibeus dixit: Injuriæ oblivisci non valeo, sed vellem utdiceres mihi, si in aliquo casu licet alieni guerram facere vel pugnare.
Prudentia respondit: Omnes homines semper guerram facere et pugnaretenentur cum peccatis et vitiis; nam scriptum est: "Non coronabitur quis, nisi legitime certaverit;" nam propter talem pugnam merentur omnes pugnantesvitam æternam et perpetuæ victoriæ coronam. Sed cum omnibushominibus pacem habere debes; unde scriptum est: "Cum hominibus pacem habeas, cum vitiis bellum."
Melibeus dixit: Ego non loquor de pugna et bello contra vitia, sed depugna et bello contra homines committentes maleficia.