Latin · ~9 min
Lines 1.335-1.343
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.335-343
Not analysed yet
Caput XLIX.
Casus, quibus licite pugnare possumus .
Prudentia vero respondit: Octo sunt casus vel causæ, quibus licitepugnare possumus: pro fide conservanda et non violanda, pro justitia manutenenda, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, proviolentia repellenda, pro tutela sui corporis facienda et pro necessariacausa, de quibus singulariter dispiciamus.
Pro fide certe sunt bella suscipienda, et manu decertandum est. Namsicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo omnes clauduntur virtutes, et cujus scuti adminiculo pugnare debemus, de qua dixit Apostolus in Epistolaad Ephesios circa finem: "Sumentes scutum fidei, in quo possitis omniatela nequissimi ignea extinguere, "et de qua etiam dictum est: Prima petit campum dubia sub sorte duelli
Pugnatura fides agresti turbida vultu: Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu etiam decertandum est. Etpotius est mors tolleranda, quam fides catholica derelinquenda, sicut JudasMachabæus, Moises et David et Karolus et alii pugnatores fecerunt. Et etiam infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.
Similiter pro justitia pugnare debemus et usque ad mortem certare; aitenim Jhesus Sirac: "Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."
Pro pace vero habenda suscipienda sunt bella, et manu etiam decertandumest. Dixit enim Tullius: "Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur. "Et iterum idem ait: "Bellum ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quæsita videatur."
Pro libertate vero conservanda et servitute indebita repellenda decertandumest usque ad mortem; ait enim Tullius: "Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est. "Inde etiam Seneca dixit: "Occidi pulcrum est, si ignominiose servis. "De servituteindebita ideo dixi, quia si debite et in veritate quis servus est, non debet curare; ait enim beatus Paulus in Epistola ad Corinthios: "Unusquisquein ea vocatione, in qua vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit tibi curæ. "Et etiam beatus Petrus in Epistola sua primadixit: "Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum boniset modestis, sed etiam discolis."
Pro turpitudine vero evitanda similiter decertandum est, et mors turpitudinianteponenda, ut supra dictum est in illa auctoritate: "Cum tempus" et cetera.