Latin · ~8 min
Lines 1.344-1.347
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.344-347
Not analysed yet
Pro violentia vero repellenda pugnandum est ac manu decertandum; namper leges et decretales dicitur: "Vim vi repellere omnes leges omniaquejura permittunt;" et intelligo vim, non solum quando homines vulnerantur, sed etiam quando quis, quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit, ut lex dicit.
Pro tutela sui corporis similiter pugnandum est ac manu decertandum; ait enim lex: "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte videturfecisse;" nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Et in tantum etiam defensio permittitur, ut etiam ante tempus violentiæoccurrere permittatur; melius est enim in tempore occurrere, quam postexitum vindicare, ut leges clamant. Et in tantum etiam tibi defensio permittitur, ut, si aliter periculum vitare non poteras, et hominem occidisti, per legeset jura nullo modo puniaris; nam et "si arietes et boves inter se commisissent, et agressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione jaceredebet, "ut lex dicit. Resistere namque injuriæ ac violentiætibi taliter permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistereinjuriæ, si fieri potest. Unde Tullius dixit: "Tam est in culpa quinon resistit injuriæ, si commode potest, quam si parentes aut amicosaut patriam relinquat. "Tutelam tamen tui corporis facere debes in continentiet cum moderamine inculpatæ tutelæ; ut si telo quis te percutarevult, tu etiam ante percussionem illum telo percutere poteris ad tutelamtantum, et non ad vindictam.
Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, putaquando bellum est indictum et denuntiatum; ait enim Tullius: "Intelligipotest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum. "Inde etiam Cato dixit: "Pugna propatria."
Et hæc, quæ dicta sunt de pugna et certamine manu faciendis, intelligas locum habere in quolibet homine non religioso. Religiosis autemperfectis, qui non noverunt movere arma, dictum est a Domino: "Mihi vindictam, et ego retribuam" et: "Si quis percusserit tibi maxillam, porrige et aliam; et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. "Tales namque religiosinon debent manu decertare, sed potius pati mortem, quam turpitudinem velaliquod peccatum mortale facere.