Latin · ~10 min
Lines 1.348-1.354
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.348-354
Not analysed yet
Tunc Melibeus respondit: Bene a te audivi, quod pro pace habenda decertandumest manu atque pugnandum; quare volo cum prædictis meis adversariispugnare; et ita potero eum illis postea pacem habere.
At Prudentia quasi irato animo ac vultu mutato dixit: Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit.
Pugnat in adversas ire natator aquas. Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibusad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et belloillam desideras ad finem perducere. Nam, qui bene et bonum videt, et maleet malum capit, aut fingit se sapientem aut stulte facit.
Tunc Melibeus dixit: Nolo, ut irato animo contra me aliquid dicas; sedsi quid stultum vel ineptum dixero vel decero, ad tuam voluntatem me corripias; non enim habebo pro malo, quidquid mihi dixeris quieto animo. Scripsitenim Salomon: "Qui corripit hominem, magis gratiam apud eum inveniet, quamqui per linguæ blandimenta decipit."
At Prudentia respondit: Non irascor contra te sine causa, sed potiuspro tua salute; nam, ut idem Salomon dixit: "Melior est ira risu, quiaper tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. "Consulo itaque tibi, ut te corrigas atque, me temptare verba pacis, permittas, et si id, quoddixi, bono animo facere volunt adversarii, illos ad tua præceptasuscipias.
Tunc Melibeus dixit: Ex quo tibi hoc placet, ac inde mihi consulis, quod tibi placet, facere non postponas.
Tunc Prudentia, dilatione modica postulata, de voluntate viri, in ejustamen absentia, secreto illos adversarios suos ad se fecit vocari, in quorumpræsentia bona pacis et mala guerræ ac belli prædictomodo narrans, illos coepit hortari, ut de injuria sibi et domino Melibeoac filiæ ejus facta dolerent, ejusque domini præceptis cumjuramento ac juratoribus ac poena stare nullatenus differrent. Illi autemhæc audientes gavisi fuerunt gaudio magno; valdeque dulcedine verborummoti ac dolore cordis intrinsecus tacti cum fletu responderunt dicentes: Domina sapientissima, "tu prævenisti nos in benedictionibus dulcedinis. "Quod enim dixisti, nos prius dicere debebamus; initium namque discordiæa nostra processit stultitia; quare initium reconciliationis a nobis inciperedebebat. Verum, quia nesciebamus, prædicta tibi ac domino tuo placere, hæc vobis dicere nullatenus audebamus. Volentes igitur tuis consiliisacquiescere atque præceptis domini Melibei in omnibus et per omnia, sicut dixisti, libentissime obedire tuam benignitatem flexis genibus exoramus, ut quod verbis dixisti bonis sanctisque operibus inter nos et dominum Melibeumdebeas adimplere. Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccatinostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contranos properaret iniquum; quare tuum consilium super hijs devotissime postulamus.