Latin · ~8 min
Lines 1.43-1.47
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.43-47
Not analysed yet
Secunda vero ratio, quare consilium bonarum mulierum est audiendum et, si bonum fuerit, servandum, comprobatur propter primum nomen a Deo mulieribusappositum; nam cum Deus fecisset hominem, dixit: "Faciamus ei adjutorium, "et sic extracta costa de corpore illius fecit Evam, et ita vocavit eam adjutorium ,quia homines adjuvare illisque consulere debent. Et bene possunt vocarimulieres adjutiorum et sic per consequentiam consilium, nam sine auxilioet consilio mulierum mundus durare non valeret. Et certe malum auxiliumDeus homini dedisset, si ab eis consilium petere minime deberet, cum vixunum sine altero esse possit.
Tertia vero ratio ad hoc inducitur, quia mulier melier est auro et lapidepretioso et etiam ipso sensu, et ejus sensus acutior est et alios exsuperat, quare per versus dici consuevit: Quid melius auro? Jaspis. Quid jaspide? Sensus.
Quid sensu? Mulier. Quid muliere? Nihil. Quartam vero rationem ad hoc inducit Seneca, commendans super omnia benignasconjuges; ait enim: "Sicut nihil est superius benigna conjuge, ita nihilest crudelius infesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro virisalute opponit, tanto maligna ad mariti mortem etiam vitam suam reputat."
Quintam denique rationem Cato pro mulieribus induxit dicens: Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento. "Scias itaque, in bona muliere bonam societatem esse, "unde dici consuevit:" Bona mulier fidelis custos est et bona domus;" nam bona mulier bene faciendoet viro bene parendo in tantum illum allicit, ut non solurm illi consulerevaleat, sed etiam illi imperare videatur; quare a sapientibus dici consuevit:" Casta matrona pareno viro imperat, "et: "Qui docte servit, partem dominatustenet. "Si ergo prudenter et cum consilio te regere volueris, filiam tuam, dante Domino, ad plenam sanitatem perducam, et te de hoc facto cum honorefaciam exire.
Tunc Melibeus hoc audiens, exhilarata aliquantulum facie, dixit: "Favusmellis, verba composita: dulcedo animæ et sanitas ossium. "Per tuanamque bona et dulcia verba ac per experientiam præcedentem cognovite prudentem et fidelem mihi atque discretam; ideoque, mutato propositomeo, prudenter et cum consilio tuo me regere desidero.