Latin · ~8 min
Lines 1.48-1.66
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.48-66
Not analysed yet
At illa dixit: Si prudenter vis vivere, te prudentiam oportet habere.
Melibeus respondit: Bene habeo prudentiam, ex quo habeo te ipsam, quæhoc nomine vocaris.
At illa dixit: Non ego sum prudentia, sed sum prudentiæ verba.
Qui respondens dixit: Indica ergo mihi, quid sit prudentia et qualissit (VI), quot et quæ sint species prudentiæ (VII), quid siteffectus prudentiæ (VIII), et quomodo prudentia acquiratur (IX).
Caput VI.
De prudentia .
Illa vero dixit ei: "Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumquediscretio" cum electione boni et fuga mali. Et certe prudentia expeditaest et infatigabilis, et superat cuncta. Ait enim Cassiodorus: "Superavitcuncta infatigabilis et expedita prudentia. "
Caput VII.
Quot et quæ sint species prudentiæ .
Species autem prudentia sunt sex, scilicet: Ratio, Intellectus, Providentia, Circumspectio, Cautio, Docilitas.
"Ratio est arbitra bonorum et malorum. ""Sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio: Naturæ imitatio. "Diffinitur etiam sic: Ratioest vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesticum electione boni et fuga mali; inde etiam dicitur ratiocinatio, id estrationis inquisitio.
Intellectus est speculatio veri.
Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.
Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.
Cautio est discernere a virtutibus vitia speciem virtutum præferentia.
Docilitas est virtus docendi imperitos.
Caput VIII.
De effectu prudentiæ .
Effectus autem sive utilitas prudentiæ est beatitudo; nam quiprudens est beatus est, et ad beatam vitam sola sufficit prudentia. Aitenim Seneca in Epistolis: "Qui prudens est et temperans est; qui temperansest et constans est; qui constans est et imperturbatus est; qui imperturbatusest sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudensbeatus est, et prudentia ad beatam vitam satis est. "Qui ergo habet prudentiam, has habet utilitates, quia beatus est et prudens et constans et temperanset imperturbatus et sine tristitia, et habet etiam omnes utilitates, quæproveniunt ex speciebus prudentiæ, et multas alias, quas non oportethic enumerari.