Latin · ~9 min
Lines 1.67-1.16
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.67-16
Not analysed yet
Caput IX.
Quomodo acquiratur prudentia .
Acquiritur quippe prudentia et sapientia omnisque scientia doctrinabona et a bona doctore tradita et perseveranti studio.
A bono doctore tradita ideo dixi, quia bonos doctores medicosque, artifices quoque et magistros ac operarios, et in qualibet arte vel professioneperitiores semper eligere debes, eorumque consilium et auxilium, si opusfuerit, postulare. Nam sicut bonus doctor per bonam doctrinam præstabitgratiam, ita malus per malam doctrinam ducet in errorem ac destruet illam; et sicut bonus medicus curabiles infirmitates cito sanat, ita malus curabilesinfirmitates incurabiles tacit et per imperitiam suam post multos laboreset multas expensas multos necat. Sic etiam mali magistri, artifices etoperarii multa bona opera post multos labores multasque expensas devastantac imperite destruunt, quare de prædictis bonum mereatum non poterishabere; immo sanctius esset, illis, ut ab opere suo cessarent, bene solvere, quam eorum operam gratis et sine pretio habere.
Verum, quia dixi, prudentiam et omnem scientiam acquiri etiam perseverantistudio ,videndum est, quid sit studium, et quæ sint ad studiumutilia et necessaria.
Caput X.
De studio et studioso, et quæ sint utilia et necessaria studentibus .
Itaque "studium est vehemens animi applicatio ad aliquam rem summa eumvoluntate."
Ad studium autem sunt utilia: in primis, doctrina, ut supra dixi, dequa doctrina, plenius scriptum est in libro De Forma Vitæ in principio, quem ad Vincentium fratrem tuum direxi.
Secundo, utile est adjuvare ingenium intentissima cura et acri usu etexercitatione; nam "exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit, et usus omnium magistrorum præcepta superat."
Tertio, utile est adjuvare usum per exercitium manuum, et ingenium cumcura; ait enim Cato: Exerce studium, quamvis perceperis artem.
Ut cura ingenium, sic et manus adjuvat usum. Usus ergo ad studium necessarius est, qui præbet facilem viam inqualibet arte, unde versus: Ars dat et usus habet: si junxeris artibus usum,
Difficilem facilem præbet in arte viam. Et Seneca dixit: Nil plus proderit in pugna et in omni arte quam exercitium. Et Pamphilus dixit: Cunctarum rerum prudentia discitur usu:
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo. Et si forte studium pertineat ad litteralem scientiam, debes adjuvare animumet ingenium, ac mentem et memoriam quadrupliciter, videlicet intentioneac jugi lectione, atque ruminatione ac frequenti et assidua commemoratione.