Latin · ~12 min
1.11 to 1.18
Albertano of Brescia, Sermo I 1.11-18
Not analysed yet
Sollicitudinem enim habere debemus emendandi quod deliquimus. Defensionem vero debemus facere vel habere, quia nos debemus defendere a precedentibus delictis ab seu. Indignationem vero debemus habere, id indignare contra nosmet ipsos, si forte caderemus in predicta delicta vel alia peccata. Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus."" Inicium enim sapientie est timor Domini," ut Propheta dixit et eciam quidam philosophus dixit: "Qui timet Deum, omnia timenteum; qui vero non timet Deum, omnia timet." Et alius dixit: "Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore." Desiderium vero debemus habere semper provehi in melius. Emulationem vero habere debemus, scilicet sanctorum, quia illos semper debemus imitari. Penam vero debemus substinere, hoc est corpora nostra affligere vigiliis et ieiuniis et aliis operibus bonis. Etiam et si, per predicta operapenitencie, corpora nostra ita fuerint debi depurata, bene potent in hiis oleum infundi, eaque ad Dei amorem bene poterunt accendi. Quartum etiam ad illuminationem veram est necessarium, ut dixi, videlicet ipsa accensio. Ait enim Lucas in Evangelio: "Ignem veroveni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Certe accendi debet ignis amoris Christi in corporibus nostris perexagitacionem ipsorum corporum circa opera caritatis, ad modum facis, que semper quanto magis exagitatur, tanto magis accenditur etin maiorem flamma erigitur Ysaia propheta testante, qui ait: "Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animamtuam salvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus, cuius non deficuit aque." Et iterum idem ait: "Frangepanem tuum esurienti, et si videris nudum, operi eum et, egenos vagosque induc in domum tuam: et carnem tuam non despexeris. Ettunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur." Et etiam Tobias dixit: "De tua substantia fac helemosinam, et noliavertere faciem tuam anullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini," que facies vera lux est, ut Beatus Iohannesdixit: "Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Et iterum idem Tobias dixit: "Quando potueris,misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si exiguum fuerit, exiguum impartiri stude. Premium enim tibi bonumthesaurizas in die necessitatis; quoniam helemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris." Et ita, ortoet accensso lumine in nobis, poterit dici esse Propheta: "De vobis lux occulorum orta est iusto, et recto corde leticia." Servire enim Deovera leticia est. Unde eciam Salomon dixit: "Lux oculorum letificat animam: et fama bona inpinguat ossa." Et eciam dici poterit cumBeato Paulo: "Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Ut ergo filii lucis ambulate: fructus autem lucis est in omnibonitate, et iusticia, et veritate."