Latin · ~11 min
1.19 to 1.23
Albertano of Brescia, Sermo I 1.19-23
Not analysed yet
Ambulare itaque debemus ita ut lumen duret nec extinguatur, quod facere possumus duobus modis, videlicet: perseverantia, et si earemoverimus a nobis, que consueverunt lumini obesse illud que extinguere; que in meo iudicio, sunt sex, videlicet: impuritas luminis,remotio luminis vel a lumine, ventus sive aura, obstaculum lumini appositum, occulatio luminis, et luminis singularitas. De impuritate luminis satis dixi vobis. Si autem remoti estis a lumine vel lumen a vobis nimis est remotum, ita ut non clare videatis, servate dictum Prophete, qui ait:" Accedite ad Deum, et illuminamini: et facies vestre non confundentur." Quod facere debemus per penitenciam eiusque opera,auferendo a nobis peccata et vicia. Ventum autem et auram, que consueverunt lumen extinguere, a nobis removere debemus. Hoc est superbiam, que vento conparatur; dixit enim Marcialis: "Etheream pacem ventosa superbia tollit" quare penitus est removenda. "Odibilis est coram Deo et hominibussuperbia: et execrabilis omnis iniquitas," ut Iesus Sirac dixit, qui eciam ait: "Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam: et domusque nimis locuplex est, annullabitur superbia." Et Iob dixit: "Si ascenderit usque ad celos superbia, et capud eius nubes tetigerit: quasisterquilinium in fine perdetur." Et Salomon dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia," simulcum gloria. Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illaper penitentiam auferre atque penitus removere. Lumen enim talis nostre nature est, quod ubique diffunditur, nisi obstaculum ei opponatur. Nam sicut hostio clauso domus esttenebrosa, eoque aperto, statim, fugatis tenebris, lumen subintrat, ita Deus, qui est ad ostium cordis nostri et pulsat, ut ipsemet testatur,dicens: "Ego sto ad ostium, et pulso." Et, si obstaculum peccatorum aufferatur, statim lumen Christi subintrat totumque cor ad Deiamorem illuminat. Occultatio vero luminis removeri debet, quia, ut ipse Dominus ait: "Nemo accendit lucernam, et ponit eam submodio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt." Non enim debemus abscondere lumen scientie nostre, sedomnibus, tam in dictis quam in factis, ad utilitatem conferre compter atque tribuem. Nam ut ait Tullius: Fructus ingenii atque virtutisomnisque prestancie tunc maximus capitur cum in proximum quemque confertur." Peccatum enim est ei utilia occultare. Undescriptum est: "Invidia livet, qui recitanda silet; crimine se fedat, qui quod sapit utile celat." Et etiam dictum est: "In mundo duo sunt,que nil abscondita prosunt: fossus humi census et, clausus sub pectore sensus." Singularitas denique luminis aufferenda est, quia cumscientia nostra debet omnibus lucere atque conferi. Singulariter quandoque confertur tantummodo uni parti accipiendo pars potentum,vel amicorum, et eciam pro peccunia, vel odio, vel timore, aliter iudicatur vel fit quam ratio postulat, quod est peccatum mortale, utteges et omnia iura pro clamant. Hiis itaque sex impedimentis a lumine sublatis, verum lumen, dante Domino, poterimus haberealiisque conferre atque tribuere.