Latin · ~9 min
1.24 to 1.28
Albertano of Brescia, Sermo I 1.24-28
Not analysed yet
Nunc accedamus ad secundam causam proposita nostre congregationis, scilicet ad tractandum de reffectione spirituali, quam hic afratribus cum devocione recipere consuevimus. Circa quam sciendum est quod, sicut in refectione corporali habere debemus panem etaquam et alia cibaria et vinum, ita et in refectione spirituali predicta debemus habere. Panem habere debemus, scilicet vite et intellectus, de quo legitur in libro vite Sapientie: "Cibabis illos pane vite et intellectus, et aquasapie salutaris potabit eos." Panis vite est panis lacrimarum et compunctio peccatorum. De quo pane dicit Propheta: "Cibabis nos panelacrimarum: et potum dedisti nobis lacrimis in mensura?" Per hunc panem pervenibimus ad panem vivum, hoc est ad Christum, quiait: "Ego sum panis vivus, qui de celo descendi." Hunc panem manducant angeli et manducare debet homo, Propheta testante: "Panemangelorum manducavit homo: et cibaria dedisti eis in habundantia." Hunc panem qui obliviscuntur manducare arescunt, ut ait de sePropheta: "Percussus sum ut ferum et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum." Hunc ergo panem cum affectionedie noctuque magna debemus a Domino postulare, ut ipse docuit in oratione sua, dicens: "Panem nostrum cotidianum da nobis hodie." Aquam debemus habere sapientie, ut dixi, et doctrine celestis, quam aquam promisit Dominus samaritane, dicens: "Dabo tibi aquam,salientem in vitam eternam." Vinum vero habere debemus pro compunctionis peccatis nostris. De quo vino dicit Propheta: "Potasti nos vino compunctionis." Perhoc vinum pervenitur ad merum vinum, hoc est ad celeste misterium, quod est mixtum Novo et Veteri Testamento. De hoc vinomero plenus est calix in manu Domini, ut dicit Propheta: "Hunc humiliat, hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenusmixto." Alia vero cibaria ad plenam refectionem habere debemus, scilicet omnia verba Dei et de Deo loquentia. Nam, ut ipse ait: "Non in solopane vivit homo, sed de omni verbo, quod procedit ex ore Dei." Cibi enim nostri debet esse facere et adimplere verba et voluntatemeius, qui misit nos, ut ipsemet de se dicit; ait enim: "Meus est cibus, ut faciam voluntatem eius, qui misit me." Nunc accedamus ad terciam causam propositi nostre congregationis, hoc est ad reffectionem corporalem, quam cum caritate hicconsuevimus percipere. Circa quem, modum certum debemus servare ante reffectionem et in reffectione et post reffectionem.