Latin · ~8 min
1.10 to 1.12
Albertano of Brescia, Sermo II 1.10-12
Not analysed yet
Secundum vires et facultates, pauperibus largiri debemus. Ait enim Salomon: "Ante mortem bene fac amico tuo, et secundum viresexporrigens da pauperi. Nonne alii reliques labores tuos?" Faciamus itaque quod dixit Tobias filio suo: "Quomodo potueris, misericorsesto. Et si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si autem exiguum, eciam illud exiguum impertiri stude." Nam ut Seneca Debeneficiis dixit: "Sic dabo egenti, ut ipse non egeam; sic dabo perituro, ut ipse non peream." Et Cato dixit: "Sic bonus esto bonis, nec temala dampna sequantur." Non enim requirit Deus ab homine aliquo ultra posse: nam regnum Dei tantum valet quantum habes. Eteciam videtur Deus plus gaudere de parva helemosina, data in paupertate, quam de magna, data in diviciis. Unde Lucas in Evangeliodixit quod Yesus stabat circa gazofilatium, aspiciens turbam in gazofilatio, et multi divites iactabant multa, et una vidua pauperculamisit duo minuta in gazofilatio. Iesus autem, convocans discipulos suos, ait: "Amen, dico vobis, hec vidua paupercula plus misitomnibus, qui miserunt in gazofilatio, quia illa ex habundantia sua, hec autem de paupertate totum victum suum." Et etiam secundumproverbium: "Gaudet de pauco Deus oblectatur in ipso." Nec excuset aliquis ab helimosina, dicens con: "Ego sum in mortali peccato et, si totam meam substantiam distribuero in cibospauperum, caritatem autem non habeam, nichil mihi prodest." Tamen helemosine facte extra caritatem, id dum quis est in mortalipeccato. Ad multa prosunt, enim: ad bonum nomen, de quo Salamon dixit: "Melius est nomen bonum, quam divicie multe," et YesusSirac dixit: "Curam habe de bono nomine: hoc enim magis tibi durabit, quam mille thesauri magni et pretiosi." Prosunt eciam ad minorem penam, quia nullum bonum irremuneratum. Prosunt eciam ad habilitationem gracie, ut citius illustretDeus cor hominis. Multos enim Sanctos illustratos legimus propter helemosinas, quas faciebant ante, cum non essent ita boni. Ut deCornelio centurione legitur in Actibus Apostolorum, cui Angelus dixit: "Elimosine tue comemorate sunt coram Deo." Et de Tobia et deSancto Eustachio et de multis allis sanctis legitur.