Latin · ~12 min
1.13 to 1.15
Albertano of Brescia, Sermo II 1.13-15
Not analysed yet
Prosunt eciam ad augmentum diviciarum et etiam in hoc mundo, ut Salamon in Proverbiis ait, dicens: "Honora Dominum de tuasubstantia, et de primiciis omnium frugum tuarum: et implebuntur horea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt." Nonenim decresit substantia hominum propter copiam helimosinarum, imo semper crescit et augetur. Nam, sicut quando lucet candela etardet et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur, ita substancia hominum non minuitur per sedaugetur datum elemosinarum, quod possumus manifeste cognoscere per exempla divina. Dominus enim noster Iesus Christus, cumvidisset turbam, que secuta fuerat eum in deserto, miseritus fuit super eam, dicens: "Si dimisero eos ieiunios, in via deficient." Et,volens facere helimosinam de sua substantia, ab eo creata, pavit quinque milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus, de quinquepanibus et duobus piscibus. Helimosina Domini ita facta, substantia Domini ab eo creata in tantum crevit et habundavit, ut ex reliquisfragmentorum, que superfuerant, et habundaverant, duodecim cophani replerentur. Similiter substantia Domini habundavit et crevitquando pavit quatuor milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus de septem panibus et pisciculis paucis et ex reliquiis, quesuperfuerunt septem porte collecte sunt fragmentorum plene. Possumus eciam cognoscere quod divicie hominum non minuunturpropter helimosinas, per multa exempla humana. Nam multas bonas domos vidimus, quarum divicie habundavierunt et creverunt. Quando helimosine in eis habundabant et habundanter fiebant; helimosinis autem per avariciam subtractis, bona illarum domorumsunt penitus annichilata et destructa. Si ergo helimosine facte extra caritatem ad tot et tanta valent et prosunt, bene dixit Augustinus: "Interim dum malus es, fac quiquidboni potes." Nec dicat quis: "Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere." Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quamse diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia. Ait enim Seneca in Epistulis: "Magna dementia estheredis sui negotia procurare et sibi omnia denegare ut sibi ex amico faciat inimicum magna hereditas: quantum plus de tuo receperit,tanto magis de tua morte gaudebit." Et Dominus in Evangelio per Matheum dicit: "Qui diligit patrem, aut matrem plus quam me, nonest dignus me: et qui diligit filios, aut filiias plus quam me, non est dignus me." Nunc videamus quare super egenos et pauperes intelligere debemus. Et certe quia Dominus nobis eos derelinquid, Propheta testante,qui ait: "Tibi derelictus est pauper: et tu orphano eris adiutor." Licet enim Psalmus ille loquatur de Deo, tamen vicarius Dei et cuilibetqui est in Ecclesia dictum est: "Tibi derelictus est pauper." etc. Si igitus Deus pauperes nobis derelinquit, refugium eorum esse debemuset adiuvare illos in tribulationibus suis, ad exemplum Domini, de quo Propheta dicit: "Factus est Dominus refugium pauperum,adiutor in oportunitatibus, in tribulatione." Et liberare debemus pro posse pauperes a potentibus, ad exemplum Domini, de quo dicitPropheta quia "liberavit pauperem a potente: cui non erat adiuntor." Et debemus exurgere propter miseriam eorum in illorumadiutorio, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta: "Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicitDominus." Et si forte pauperes aliquid abstulerunt nobis, propter illorum paupertatem, debemus illis parcere, ad exemplum Domini, dequo dicit Propheta: "Parcet pauperi, et inopi: et animas pauperum salvas faciet."