Latin · ~14 min
1.10 to 1.11
Albertano of Brescia, Sermo III 1.10-11
Not analysed yet
Hiis auditis circa illud verbum "loquimini," accedamus ad illud verbum ubi dicit "vere." Si loquimini, fratres, vere loqui debetis etveritatem et de veritate. Quid est veritas? Ecce Dominus noster Yesus Christus, in passione sua interrogatus per Pilatum: "Quid estveritas?" Noluit respondere, dando nobis intelligere quod non semper, ad omnem, veritatem respondere debemus. Nam penitentie etalia archana et secreta nobis commissa, non sunt propalanda, nec de hiis loqui debemus nec respondere. Nam et Apostolus ait: "Vidiarchana Dei, que non licet homini loqui." Et Salomon dixit: "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana: qui autem fidelis est, celatanimi vel amici commissum." Et alius sapiens dixit: "Sepultus apud te sit sermo: quem tu solus audieris." Et alius dixit: "Quodsecretum esse vis, nemini dicas." De hiis ergo loqui non debetis, sed, si loquimini, veritatem loqui debetis. Quid est veritas? Certe Deusveritas est, ut ipse dicit in Evangelio: "Ego sum via, veritas, et vita." Et Propheta testatur, dicens: "Veritas de terra orta est, et iusticia decelo prospexit." De terra, hoc est de Beata Virgine Maria. Et verba Domini veritas sunt. Unde Propheta ait: "Omnia mandata tuaveritas." Et vie Domini veritas dicuntur. Unde idem Propheta dixit: "Universe vie Domini, veritas." Veritas, ergo post Deum estcollenda, que sola homines proximos facit. Cum et ipse Deus veritas sit, veritatem loqui debetis, mendatio penitus fugato. Nam, ut aitDominus: "Diabolus est mendax, et pater eius" et "Os, qui mentitur, occidit animam." Et Salomon dixit: "Potius diligendus est fur quamassiduus in mendatio," et, "Linguam mendacem odit Dominus, et seminantem inter fratres discordiam." Breviter tactisque audistis super illo verbo "vere," accedamus ad tercium notabile, ubi dicit: "Iusticiam vere utique loqui debetis." Iusticiam circa iusticiam scire debetis quod iusticia Deus est. Unde propheta dixit: "Iusticia de celo prospexit." Commendavit eciamTullius iusticiam, dicens: "Iusticia est omnium domina et regina virtutum." Idem eciam ait: "Nichil est honestum, quod iusticiavacat." Quare idem dixit: "Nullum tempus est, quod iusticia vacare debeat." Idem eciam ait iusticiam in omnibus fore necessariam." Nam hiis, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iusticia ad rem gerendam necessariam est; cuius tanta vis est, ut nec illi, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine aliqua particula iusticie vivere. Nam ille, qui archipiratadicitur, nisi aequaliter predam disperciat aut interficitur a sociis aut relinquitur." "Iusticia sine prudentia multum poterit, sine iusticianil valet prudentia." Quare eciam Dominus dixit: "Sapiencia huius mundi stulticia est apud Deum," de sapiencia enim dixit, que caretiusticia. Pro vera utique iusticia pugnare debemus. Nam dixit Ihesus Syrac: "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te inimicos tuos." Et difinivit Tullius iusticiam, dicens: "Fundamentum est perpetuecommendationis et fame iusticia, sine qua nichil potest esse laudabile." Seneca vero De formula honeste vite diffinivit iusticiam,dicens: "Iusticia est nature tacita conventio, in adiutorium multorum inventa." In Moralium, vero, dogmate difinitur: "Iusticia estvirtus conservatrix humane societatis et communis utilitatis." Secundum vero leges diffinitur: "Iusticia est constans et perpetuavoluntas ius suum cuique tribuens." "Partes vero iusticie sunt: non violares homines, verecundie non offendere," ut idem Tulliusdixit. Si iusticia ergo talis est ut supra dicitur et difinitur, iusticiam vere loqui debetis et precepta iuris, que a iusticia oriuntur, observare,que sunt hec: "Honeste vivere, alium non ledere, suum cuique tribuere." Et si hoc feceritis iusti eritis, scientes quod: "Si hec fecetiasquia nemo iustus esse potest, qui mortem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, que sunt hiis contraria, equitati anteponit," utidem Tullius dixit. Et eritis beati, secundum verbum Prophete dicentis: "Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iusticiam omnitempore."