Latin · ~8 min
1.9
Albertano of Brescia, Sermo III 1.9
Not analysed yet
Refrenanda eciam est lingua ut non sit verbosa. Nam, ut ait Sapiens: "Verbosa lingua malitie indicium est." Refrenanda eciam estlingua ut sit verax et non mendax, secundum verbum Domini dicentis: "Sit sermo vester: est, est: non, non," quod amplius est, a maloest. Refrenanda est eciam lingua ut sit tarda ad respondendum et loquendum, et non velox. Nam dixit Sanctus Iacobus: "Esto velox adaudiendum: tardus vero ad loquendum, et tardus ad iram." Et Salomon ait: "Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stulticia magissperanda est, quam illius corectio." Et alibi: "Qui prius respondit, quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum." Itemrefrenanda est lingua ut sit dulcis et bene loquatur. Nam, Salomon ait: "Verbus dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos." Et eciamquidam alius dixit: "Principium amicitie est bene loqui, maledicere vero exordium inimiciciarum." Et Pamphilus dixit: "Excitat etnutrit facundia dulcis amorem." "Lingua enim eucharis gratiosa, in bono homine habundat," ut Salomon ait. Refrendanda insuper estlingua ut sit molis et moles proferat responsiones. Nam, ut Salomon dixit: "Mollis responsio frangit iram: sermoque durus suscitatfurorem." Refrenanda est insuper lingua ut non proferat inania verba. Ait enim Seneca De formula honeste vite: Sermo quoque tuusnon sit inanis, sed aut doceat, aut consoletur, aut precipiat, aut moneat." Refrenanda est eciam lingua ut non proferat turpia verba, velinhonesta. Nam ut Apostolus ait: "Turpia colloquia bonos mores corumpunt." Et Seneca dixit: "A verbis quoque turpibus abstineto,quia licentia eorum impudentiam nutrit." Et Socrates dixit: "Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto." Refrenanda est eciamlingua ut non certet de ea re, que non molestat. Ait enim Salomon: "De ea re, que non molestat, ne certaveris." Refrenari eciam debetlingua ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta. Nam, ut ait Sapiens: "Sanctus est mutum esse quam, quod nemointelligat, dicere." Sic denique linguam refrenare debemus, ut nostros sermones nostrasque locutiones ad sanctum Dei serviciumvaleamus exercere.