Latin · ~8 min
1.22 to 1.27
Albertano of Brescia, Sermo Januensis 1.22-27
Not analysed yet
Nunc accedendum ad tertium virtutis exercitium ut Tullius ait. Tertia estrebus quas aquirimus uti moderate atque scienter. In quo notare debemus quodillos qui ad nostrum consilium vel auxilium veniunt semper nos acquireredebemus ut ab eis lucrari et eorum amicitia et lucro uti moderate atquescienter secundum virtutis proprietatem; nam ut idem Tullius dixit: propriumvirtutis esse status et conciliare animos hominum et ad usus suos idestutilitate adjungere. Utilitates ergo et lucra et commoda ab eis traheredebemus; nam, ut ait Augustinus: licet advocato vendere justam advocationemet jurisperito vendere consilium. Veruntamen lucrum sive commodum debet essepulcrum et non turpe, debet esse moderatum, debet esse etiam naturale et noncontra naturam. Pulcrum debet esse, quia turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda, ut lexnostra dicit. Quare Seneca dicit: turpe lucrum velut dispendium fugito, etalius dixit: lucrum cum mala fama damnun est appellandum. Moderatum esse debet, videlicet cum modo. Modus est in omnibus servandusunde dici consuevit: Est modus in rebus sunt certi denique fines, Quos ultraque citraque nequit consistere rectum. Componitur commodum ex con et modo; nam ut ait Cassiodorus: si commodummensura equitatis excessit, vim sui nominis non habebit. Debet esse naturale et comune, videlicet cum commodo nostro, nam ut ait lexnaturæ: equum est neminem cum alterius jactura fieri locupletiorem, plusetiam Tullius enim ait: Neque timor, neque dolor, neque mors, neque aliquidquod extrinsecus hujusmodi accidere possit tam est contra natura quam exalieno incomodo suum augeri commodum, maxime de exiguitate mendici; nam utait Cassiodorus: Ultra omnes credulitates est divitem velle fieri deexiguitate mendici. Quare mendicos et pauperes ac debiles, orphanos etviduas ac miserabiles personas, libentissime, gratis et non per pecuniamjuvare debemus. Maximum enim lucrum est ex hoc sibi et Deo servire et itaprædictis inspectis diligenterque cognitis, tali septemplici locutione actriplici virtutis exercitio possumus scientiam nostram sapore virtutumcondire ac per sapientiam nostram omnes actus hominum ad nos confluentiumreducere quippe saporem rationis et salsedinem justitiæ ac dulcedinempræceptorum juris. Videamus itaque quid sit ratio, quid justitia et quæsunt juris præcepta.