Latin
Lines 1.44-1.55
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.44-55
Not analysed yet
Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenterintelliget.
Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.
Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit etretinet sapientiam.
Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.
Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut congruereservat.
Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrumprocedit nobilitate. [p. 9]
III. Exemplum de tribus versificatoribus .
Arabs: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit. Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem vituperare putastis, magis laudastis. Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur. Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.
Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male quippe compositossprevit nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator regi: Si non proversibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te degeneravit. Cui versificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo. Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic dimisit.
IV. Exemplum De mulo et vulpe .
Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa. Incompositus quidem incompositos obtulit versus. Cuius mater fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit. Quaesivit tamen ab eo, cuius filius erat. At ille praetendit ei avunculumsuum; unde rex in nimium risum se convertit. Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam legeram, quam hic oculis conspicio. At illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum noviternatum vulpis in pascuis invenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam esse. Cui vulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus est equus generosus. --Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc convertens sead versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicavit. Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et indisciplinatus erat, et aitservis suis: Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat.