Latin
5
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 5
Unproofread scanNot analysed yet
In Phares, ut recte dividamus et recte offeramus Domino, caventes pessimum illius parricidae exemplum ac patrimonia egentibus dividamus et reddamus parentibus quae parentum sunt; insuper studeamus divisores offici aquarum superiorum ab inferioribus, id esi, patiente [patientiae] intercedente firmamento, virtutes separemus a vitiis, munda effecti animalia, in arcam Noe assumamur, intellectualem ungulam dividentes, hoc est, litteram a spiritu, et vitia, ut ante diximus, a virtutibus distinguentes Omnia quoque secundum Apostolum approbemus [Forte, probemus], et solum quod bonum est teneamus, ut cum dies tremendi illius examinis advenerit, nos qui nosmetipsos judicavimus, non judicemur a Domino, nec cum inundo maligno damnemur (I Thess. V).