Latin
6
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 6
Unproofread scanNot analysed yet
In Zara [al. ,Zaram], ut lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I) et sol justitiae, qui timentibus Dominum oritur, et negligentibus occidit, illuminet nos, lux videlicet vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); nec super iracundiam nostram, aut aliquid mortiferum occidat vitium: cujus fulgore radiati et ipsi sicut Stellae fulgebimus in perpetuas aeternitates (Dan. XII), et oriemur sicut luminaria huic mundo, verbum vitae continentes, ut luceat lux nostra coram hominibus, et glorificent opera nostra Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V); nec satis sit nobis solummodo in Christum credere, sed, si ita necessitas impellat, pro ejus nomine parati simul [simus] etiam nostrum sanguinem fundere et conjunctam martyrum subire passionem. Coccinus [al. ,coccus] quoque noster bis tinctus sit, hoc est, per Spiritum sanctum ignita Dei dilectione impleatur et proximi; de qua dicitur: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, lampades ejus lampades ignis et flammarum (Cant. 8).