Latin
1.12.21 to 1.12.36
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.12.21-36
Unproofread scanNot analysed yet
Color optimus est mutatus, quia sanctitatis habitus per terrena, etabjectaopera ad ignominiam despec. tionis venit. Lapides vero sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum sancta sanctorum ingrediens in secreto sui Conditoris apparebat. Nos ergo,fratrescharissimi, nos sumus lapides sanctuarii, qui apperere semper debemus in secreto Dei, quos nunquam Decesse est foris conspici,id est numquam in extraneis aclibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omniuin platearum, quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant, per vitam reprobam foris vacant. Ecce jam pene nulla est saecui actio, quam non sacerdotes administrent. Dum ergo in sancto habitu constituti, exteriora sunt Quae exhibent, quasi sanctuarii lapides foris jacent. Quia enim græca voce platea latitudine vocatur,sanctuarii lapides in plateis jacent, cum religiosi quique lata mundi itinera sectantur. Nec solum in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium hujus mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. Impletum est etiam in nobis, quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Osee IX, 9). Sacerdos enim non distat a populo, quando actionem vulgi nullo vitae suae transcendil merito, cui et exhortationis sale, et exemplo actionis bonae, ad vitam aeternam doctor et dux debet existere. Quid autem animas hominum, nisi cibum Domini dixerimus, quae ad hoc sunt conditæ, ut in eius corpore trajiciantur, id est ut in aeternae augmentum Ecclesiae tendant. Sed ejus cibi condimentum nos esse debuimus; sicut enim diximus, missis prædicatoribus dicitur: Vos estis sal terræ. Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunl.