Latin
1.12.37 to 1.12.44
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.12.37-44
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quin dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sat infatuatum est; condire non valet cibum Dei, et idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostra, minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam noslram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correcti, pœnitentiam egerunt: quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit? quis avaritiam? quis superbiam declinavit? Sic quippe debemus agere curam nosti i, ut non negligamus curam proximi, ut qui quis ad nos jungilur, ex lingua nostræ sale condiatur. Iste itaque qui jam sanctus, admoneatur ut crescat. Ille vero qui adhuc iniquus est, admoncatur ut se corrigat: quatenus quisquis se ad sacerdotem junxerit, sale sermonis illius conditus redeat.