Latin
Book 1, Chapter 56
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.56
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVII, n. 4; 1. xxv, num. 32.) Dominus per infirmitatem carnis nostrae obtutibus apparens, dum alios reprobat, alios vocat, mira judicia exhibuit, quæ a nobis et cogitari possint, et comprehendi non possint. Ait namque: Injudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant: et qui vident, cœci fiant (Joan. IX. 39). Unde cum de hujus rei causa loqueretur, ait: Confiteor, tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondistihaec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater. Atque mox tanquam rationem quamdam asionis et revelationis adjungens, ait: Quia sic fuit placitum ante te. Quibus nimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulaione præsumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit: hoc videlicet ostendens, quia injustum esse non potest quod justo placuit. Quod autem ait: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus; sapientes et prudentes videlicet superbientes vocavit, quia nimirum superbientibus veritatis cognitio denegatur. Qui enim non subjunxit: Revelasti ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innotuit, non acumeo.