Latin
Book 1, Chapter 57
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.57
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxi, num. 9.) Ad sc venire nos Dominus praecepit, nimirum non gressibus corporis, sed profectibus cordis; ipse namque ait: Veniet hora quando neque in monte hoc, neque in JerosolymisadorabilisPatrem. Et paulo post: Veria doratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum (Joan. IV, 21). In corde ergo gressus esse insinuat quando et ut veniamus vocat, et tamen motu corporis nequaquam nos ad alia transire denuntiat. In Scriptura sacra nonnunquam appellatione gressuum, vel motus mentium, vel prorectus accipimus meritorum; quibus profecto gressibus ad semetipsam nos Veritas vocat,dicens: Venite adme, omnes qui laboratis.