Latin
Book 1, Chapter 97
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.97.1
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxxiv, n. 35,36, 37.) Sunt plerique qui peccatis suis idcirco finem ponere negligunt, quia habere quandoque finem superse judicia iutura suspicantur. Quibus breviter respondemus, si quandoque finienda sunt etiam gaudia beatorum. Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam æternam. Si igitur hoc verum non est quod minatus est, neque illud verum est quod promisit.