Latin
Book 1, Chapter 97
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.97.2
Unproofread scanNot analysed yet
At inquiunt: Ideo a ternam pœnam peccantibus minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret, quia creaturae suae æterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: Si falsa minatus est ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa pollicitus est ut ad justitiam provocaret. Etquis hanc eorum vesaniam toleret qui dum promissionibus suis reproborum supplicia finire asserunt, assertione tua etiam electorum præmia remunerationesque confundunt? Quis hanc eorum vesaniam toleret qui conantur astruere verum non esse quod Veritas de æterno igne minata est? Et dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem.