Latin
Book 1, Chapter 97
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.97.3
Unproofread scanNot analysed yet
At inquiunt: SineSne puniri non debet culpa cum fine. Justus nimirum est omnipotens Deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus quod recte dicerent si judex iustus districtusque veniens non corda hominum sed facta pensaret, Iniqui enim ideo tunc cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt, voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magia appetunt peccare quam vivere. et ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinant peccare cum vivunt. Ad districti ergo judicis justitiam pertinet ut nunquam careant supplicio quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato; et nullus detur iniqno terminus ultionis, quia, quandiu valuit, habere noluit terminum criminis.