Latin
Part 2, Book 6, CAP, XL. — Et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura; ut cum peperisset,…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-18
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxxiv, num. 12). Scriptura sacra ita nonnunquam tempus præpteritum futurumque permiscet, ut aliquado futuro pro piaeterito, aliquando vero utatur præterito pro futuro. Futuro namque pro praeterito utitur, cum Joanni mulier paritura masculum qui regat gentes in virga ferrea demonstratur. Quod quia incarnato Domino vaniente jam tunc factum fuerat, res gesta nuntiabatur. Rursum praeterito utitur pro futuro, sicut per Psalmistam Dominus loquitur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia C ossa mea (Psal. XXI, 18). Quibus videlicet verbis species dominicæ passionis qUasi jam transacta describitur, sed tamen adhuc longe post futura nuntiatur.