Latin
Part 2, Book 6, Chapter 41
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.41
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 34, in Evang. ,n. 8, 9.) Serpens antiquus qui vacatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, projectus eti in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. Cœlestis patriae spiritus idcirco privatis nominibus consentur, ut signetur per vocabulaetiam in operatione quid valeant. Et cum ad nos aliquid minislraturi veniunt, apud nos etiam nomen a ministeriis trahunt. Michael namque, quis ut Deus; Raphael vero dicitur medicina Dei. E' quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur. ut ex ipso actu et nomine detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus Unde et ille hostis antiquus qui esse Deo per superbiam similis concupivit, dicens: In cælum ascendam, super astra cœli exaltabo sollum meum; similis ero Altissimo (Isa. xiv, 13); dum in fine mudi in sua virtute relinquetur, extremo judicio perimendus, cum Michaele archangelo præliaturus esse perhibentur, ut qui se ad Dei similitudinem superbius extulerat, per Michaelem peremptus discat quia ad Dei similitudinem multus per superbiam exsurgat. Rapbael quoque interpreutur. ut diximus, medicina Det; quia videlicet dum Tobiæ oculos quasi per officium curationis tetigit, cæcitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur.