Latin
Part 2, Book 6, Chapter 42
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.42-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, Jib. II, num. i5.) Astutus adversarius cum sanctum quemlibet virum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud Judicem per adversa festinat. Scriptura vero sacra sæpe diem pro prosperis, noctem autem pro adversis ponere consuevit. In die ergo et in nocte accusare non desinit, quia modo nos in prosperis modo in adversis, accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti insinuat; in docte accusat, cum in adversis nos non habere patientiam demonstrat.