Latin
Part 2, Book 6, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 25.) In Scriptura sacra dici pauperes humiles solent, quia illi sunt veraciter pauperes qui non sunt inflati superbiæ spiritu; quos aperte Veritas exprimit, cum dixit: Pauperes spiritu (Matth. v, 3). Et procul dubio opportet ut eis incunctanter detur quidquid ab eis quod humilitate requiritur, id est quod non ex desiderio sed ex necessitate postulatur. Nam valde superbire est extra metas inopiae aliquid desiderare. Unde et superbe potentibus Jacobi voce dicitur: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.