Latin
Part 2, Book 6, Chapter 63
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.63
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 77, et lib. XXXIV, num. 26.) Appellatione auri in sacro eloquio aliquando splendor supernae civitatis accipitur. Aurum namque ex quo civitas illa constat simile vitro dicitur, ut per aurum clara et per vitrum perspicua designetur. Auri quippe metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere, vitri vero naturæ est ut intrinsecus visum pura Intrinsecus perspicuitate perluceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur, in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius talis exterius demonstratur, et, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid igitur aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? Quia enim omnes sancti in æterna beatitudinesumma claritate fulgebunt, instructa auro dicitur. Et quoniam ipsa eorum claritas sibi vicissim in alternis cordibus patet, et cum uniuscujusque vultus attendilur, simul et conscieutia penetratur, hoc ipsum aurum simile vitro mundo esse memoratur. Ibi quippe uniuscujusque mentem alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam harmonia corporis. Sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc non potest esse conspicabilis sibi. Nunc autem corda nostra quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur. Cui scilicet luto per passionem mentis inhaerere Propheta formidabat, cum diceret: Eripe me de luto, ut non inhæream (Psal. LXVIII, i5). Quod nimirum habitaculum corporum Paulus domum terrestrem nominat, dicens: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Den habemus, domum non manufactam æternam in cæli, (II Cor. v, 1). In hac itaque terrestri domo ac corruptibili carne, quousque vivimus, ipsum, ut ita dicam, corruptionis nostrae parietem mentis oculo nullatenus penetramus, et vicissim cogitationes nostras et occulta in alterutrum videre non possumus. Unde rursum per eumdem Paulam dicitur: Quis scit hominum, quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. u, 11) f Et rursum: Nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus. qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifeslabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Illa itaque civitas in qua omnes sancti tanta claritate fulgent, tanta perspicuitate translucent. quae sua vicissim singulis corda manifestat, ex auro dicitur similis vitro mundo, ut designetur auro clara, vitro perspicua.