Latin · ~8 min
1.17 to 1.20
Ambrosius, de Mysteriis 1.17-20
Not analysed yet
11. Aqua est ergo qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium. Lignum est in quo suffixus est Dominus Jesus, cum pateretur pro nobis. Columba est in cujus specie descendit Spiritus sanctus, sicut didicisti in novo Testamento (Matth. III, 16), qui tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat. Corvus est figura peccati, quod exit, et non revertitur; si in te quoque justi custodia et forma servetur. 12. Tertium quoque testimonium est, sicut te Apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Denique et ipse Moyses dicit in Cantico: Misisti Spiritum tuum, et operuit eos mare (Exod. XV, 10). Advertis quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit. Quid enim aliud in hoc quotidie sacramento docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur: pietas autem et innocentia tuta permansit? 13. Audis quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendia passionum. Bona nubes obumbrat quos revisit Spiritus sanctus. Denique supervenit in Mariam virginem, et virtus Altissimi obumbravit ei (Luc. I, 75); quando redemptionem genti genuit humanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est (Exod. XIV, 21 et seq.) . Si ergo in figura adfuit Spiritus, non adest in veritate, cum Scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). 14. Merrha fons amarissimus erat: misit in eum Moyses lignum, et dulcis est factus (Exod. XV, 23 et seq.) . Aqua enim sine praedicatione Domini caecrucis ad nullos usus futurae salutis est: cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur. Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est propheta; ita et in hunc fontem sacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam.