Latin · ~7 min
1.21 to 1.26
Ambrosius, de Mysteriis 1.21-26
Not analysed yet
15. Non ergo solis corporis tui credas oculis: magis videtur quod non videtur; quia istud temporale, illud aeternum aspicitur, quod oculis non comprehenditur, animo autem ac mente cernitur. 16. Denique doceat te decursa Regnorum lectio. (IV Reg. V, 1 et seq.) . Naaman Syrus erat, et lepram habebat, nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in Israel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento, perrexit ad regem Israel. Qui cognita adventus ejus causa, scidit vestimenta sua, dicens quod tentaretur magis, cum de se ea quae non essent potestatis regiae, poscerentur: Elisaeus autem regi intimavit ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret quod esset Deus in Israel. Et cum venisset, mandavit ei ut septies mergeretur in Jordane fluvio. 17. Tunc ille secum tractare coepit quod meliores aquas haberet patriae suae, in quibus se saepe mersisset, et numquam a lepra esset ablutus; eoque revocatus non obediebat mandatis prophetae: sed et admonitu et persuasionibus servulorum acquievit, ac mersit. Mundatusque illico intellexit non aquarum esse quod unusquisque mundatur, sed gratiae. 18. Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis junior, scilicet ex gentibus congregatio, id est, Ecclesia Domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat; cujus consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo ante diu dubitavit; postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus est ab omni contagione vitiorum. Et ille quidem dubitavit, antequam sanaretur: tu jam sanatus es, et ideo dubitare non debes. CAPUT IV. Aquam non mundare sine Spiritu, Joannis testimonio et ipsis quibus idem sacramentum administratur, verbis declaratur. Quod etiam asseritur significatum per Evangelicam piscinam, et paralyticum a Domino ibi sanatum: quo loco Spiritus sanctus in ejusdem Christi baptismo vere descendisse ostenditur, et quid in hoc mysterio intelligendum?