Latin · ~7 min
Lines 1.105-1.109
Ambrosius, Epistulae Variae 1.105-109
Not analysed yet
2. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne serere fabulas et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse poenitet, quod intentatum caderet in culpam. Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur.
818 3. Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur: non, inquam, pro nobis; quia non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur.
4. Non solum enim de his de quibus clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent. Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit,referendam semper ansulam quaestionis arripiet.
5. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulla suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt.
6. Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui judicium petivimus, non deferimus praejudicium. Neque ullum eorum aestimandum convicium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit, quando in commune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulaverit.