Latin · ~8 min
Lines 1.110-1.116
Ambrosius, Epistulae Variae 1.110-116
Not analysed yet
7. Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis 819 jura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.
EPISTOLA XVII.
Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO.
1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).
2. Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.
3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere.