Latin · ~8 min
Lines 1.117-1.121
Ambrosius, Epistulae Variae 1.117-121
Not analysed yet
4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt. Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi.
3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per 825 totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur.
6. Nullus obrepat juniori aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum.
7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.
8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus.