Latin · ~7 min
Lines 1.122-1.123
Ambrosius, Epistulae Variae 1.122-123
Not analysed yet
9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum majore jam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: 826 quod fit plerumque; nam et injuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?
10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas. Convenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio suggestum tuo, vel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale aliquid decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis.