Latin
Lines 1.124-1.129
Ambrosius, Epistulae Variae 1.124-129
Not analysed yet
11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis.
12. Et ideo memor legationis proxime mandatae mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est religione, nihil sublimius fide.
12*. Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. 827 Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur. Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad Ecclesiam convenire: sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.
14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25). Privilegia tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus.
15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt.
16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.