Latin
Lines 1.209-1.213
Ambrosius, Epistulae Variae 1.209-213
Not analysed yet
862 11. Quis erit igitur ille, qui cum legat per tot provincias uno momento esse mandatum, ut quicumque obviaverit imperatori, feriatur gladio: quicumque Dei templum non tradiderit, protinus occidatur? quis, inquam, est qui possit vel unus, vel inter paucos dicere imperatori: Lex tua mihi non probatur? Non permittitur hoc dicere sacerdotibus, permittitur laicis? Et judicabit de fide, qui aut gratiam sperat, aut metuit offensam?
12. Deinde ipse committam, ut eligam judices laicos, qui cum tenuerint fide veritatem, aut proscribantur, aut necentur, quod lex de fide lata decernit? Ego igitur aut praevaricationi offeram homines, aut poenae?
13. Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium. Non tanti est unius vita, quanti est dignitas omnium sacerdotum, quorum de consilio ista dictavi, intimantibus ne forte etiam gentilis esset aliquis, aut Judaeus, qui ab Auxentio esset electus, quibus traderemus de Christo triumphum, si de Christo judicium committeremus. Quid illos aliud, nisi Christi injuriam audire delectat? Quid illis aliud potest placere, nisi (quod absit) ut Christi divinitas denegetur? Cum iis plane bene convenit [Ariano], qui creaturam Christum dicit, quod etiam gentiles ac Judaei promptissime confitentur.
14. Hoc scriptum est in Ariminensi synodo; meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum concilii Nicaeni, a quo me nec mors, nec gladius poterit separare. Quam fidem etiam parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et sequitur, et probavit. Hanc fidem Galliae tenent, hanc Hispaniae, et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt.
15. Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod majores fecerunt mei. Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus. Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est. Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Et certe major numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit.