Latin · ~9 min
Lines 1.214-1.221
Ambrosius, Epistulae Variae 1.214-221
Not analysed yet
863 16. Si ad synodum provocat Auxentius, ut de fide disputet (licet non sit necesse propter unum tot episcopos fatigari, qui etiam si angelus de coelo esset, paci Ecclesiarum non deberet praeferri); ,cum audiero synodum congregari, et ipse non deero. Tolle igitur legem, si vis esse certamen.
17. Venissem, imperator, ad consistorium clementiae tuae, ut haec coram suggererem; si me vel episcopi, vel populus permisissent, dicentes de fide in Ecclesia coram populo debere tractari.
18. Atque utinam, Imperator, non denuntiasses, ut quo vellem pergerem! Quotidie prodibam, nemo me asservabat. Debuisti me, quo volueras, destinare, quem ipse omnibus offerebam. Nunc mihi a sacerdotibus dicitur: Non multum interest, utrum volens relinquas, an tradas altare Christi; cum enim reliqueris, trades.
19. Atque utinam liquido mihi pateret quod Arianis Ecclesia minime traderetur! sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio. Sed si ego solus interstrepo, cur etiam de aliis omnibus invadendis Ecclesiis est praeceptum? Utinam confirmetur, ut Ecclesiis nullus molestus sit! Opto ut de me, qualis videtur, sententia proferatur.
20. Dignanter igitur, Imperator, accipe quod ad consistorium venire non potui. Ego in consistorio nisi pro te stare non didici: et intra palatium certare non possum, qui palatii secreta nec quaero, nec novi.
21. Ego Ambrosius episcopus hunc libellum obtuli clementissimo imperatori, et beatissimo augusto Valentiniano.
SERMO CONTRA AUXENTIUM DE BASILICIS TRADENDIS.
Populi ob imperialem jussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Jerusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum objectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero jam a paganis, quos in judices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis Christi conflant invidiam, multo pejores esse Judaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adjecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Judaeum esse declarat.