Latin · ~9 min
Lines 1.222-1.225
Ambrosius, Epistulae Variae 1.222-225
Not analysed yet
1. Video vos praeter solitum subito esse turbatos, atque [asservantes] mei. Miror 864 quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi voluntatem subesse non posse; quia plus Dominum mundi, quam saeculi hujus imperatorem timerem: sane si me vis aliqua abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis esse consuevit.
2. Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt; talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere: fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo; ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre, non cedere: suppliciis me libenter offerre, nec metuere quae parantur.
3. Utinam essem securus quod Ecclesia haereticis minime traderetur? Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis officio; ut in palatio magis certarem, quam in Ecclesia. Sed in consistorio non reus solet Christus esse, sed judex. Causam fidei in Ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat: inclinatum jam vel imperatoris judicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem: vel sperata ambientium quorumdam studia non requirat. Non committo, ut quisquam vendat injuriam Christi.
4. Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam: sed mentem exagitant, ne dum me tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti. Ego enim jam didici non timere: sed vobis timere plus coepi. Sinite, quaeso, vestrum sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit (I Pet. V, 8). Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed admonemur) tentandi hujusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari. Legistis et vos quia multis his tentavit sanctum Job diabolus: ad postremum potestatem hujusmodi petiit, et accepit, ut tentaret corpus ejus, quod perfudit ulceribus.