Latin · ~11 min
Lines 1.226-1.229
Ambrosius, Epistulae Variae 1.226-229
Not analysed yet
865 5. Cum esset propositum ut Ecclesiae vasa jam traderemus, hoc responsi reddidi: me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset, libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim. Deinde consulere me etiam imperatoris saluti; quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria.
6. Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus quem imperatori debet sacerdos. Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem; sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12), tentator ille diabolus per ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur. Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera, quibus vita non amittitur, sed propagatur. Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet. Considerate Quia si quidem habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini. Cur in majoribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur.
7. Certe si Dominus huic nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus et diebus custodias exhibuistis et excubias: implebitur Christi voluntas. Omnipotens enim noster est Dominus Jesus, haec est fides nostra; et ideo quod fieri mandat, implebitur: nec convenit nos divinae obviare sententiae.
8. Audistis quod hodie lectum sit: Pullum sibi asinae Salvator per apostolos jussit adduci, mandavitque ut si quis resisteret, diceretur: Dominus operam ejus desiderat (Luc. XIX, 35). Quid si et nunc pullum istum asinae, hoc est, ejus animalis quod gravem sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum, quia leve est (Matth. XI, 28); quid si inquam, pullum istum ad se modo jussit adduci, missis apostolis illis, qui jam exuti corpore incomprehensibilem oculis nostris Angelorum speciem gerunt? Nonne si ab aliquo resistatur, dicent: Dominus operam ejus desiderat? Si resistat vel vitae hujus cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio corporalis; quia aliquibus forsitan grati videmur. Sed qui nos hic diligit, multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi; quia dissolvi, et cum Christo esse multo melius: etsi manere in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23). Nihil est ergo quod vereamini, fratres dilectissimi; scio enim quia quidquid passus fuero, pro Christo patiar. Et 866 legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere. Et audivi dicentem: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39).