Latin · ~8 min
Lines 1.304-1.309
Ambrosius, Epistulae Variae 1.304-309
Not analysed yet
12. Postea cum videret me abstinere ab episcopis, qui communicabant ei, vel qui aliquos, devios licet a fide, ad necem petebant; commotus eis jussit me sine mora regredi. Ego vero libenter, etsi me plerique insidias evasurum non crederent, ingressus sum iter, hoc solo dolore percitus, quod Hyginum episcopum senem in exsilium duci comperi, cui nihil jam nisi extremus superesset spiritus. Cum de eo convenirem comites ejus, ne sine veste, sine plumario paterentur extrudi senem, extrusus ipse sum.
13. Haec est expositio legationis meae. Vale, Imperator; et esto tutior adversus hominem pacis involucro bellum tegentem.
EPISTOLA XL.
Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat. In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, denuo stimulatur ad clementiam.
Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus.
1. Exercitus semper jugibus fere curis sum, Imperator beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum video cavendum ne quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus sum, qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias, indignum feceris, qui pro te audiatur?