Latin
Lines 1.310-1.311
Ambrosius, Epistulae Variae 1.310-311
Not analysed yet
2. Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere. Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si distinxeris justo, ut non 947 peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19).
3. Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis. Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).