Latin · ~8 min
Lines 1.312-1.314
Ambrosius, Epistulae Variae 1.312-314
Not analysed yet
4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat?
5. Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi 948 habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum. Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.) . Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit, quod metuam consideremus.
6. Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Jussisti vindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo. Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei, aut Ecclesiae contumelia. Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione synagogae, timidior in judicio: non vereris, imperator, ne acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times?