Latin
Lines 1.315-1.318
Ambrosius, Epistulae Variae 1.315-318
Not analysed yet
7. Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus. Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit.
8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat occasionem martyrii, et pro invalidis subjiciat validiorem. O beatum mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia! Hoc est, imperator, quod poposci et ego; ut in me 949 magis vindicares: et si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes judicium? Habes praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim, certe quod ego illis mandaverim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si objiciatur mihi, cur hic non incenderim? Divino jam cremari coepit judicio: meum cessavit opus. Et si verum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam hoc vindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt haec verecundiam, sed revocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur offensio.
9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet ipse hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus. Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari jubeat? Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Jube labarum synagogae inferri, videamus si non resistunt.
10. Erit igitur locus Judaeorum perfidiae factus de exuviis Ecclesiae: et patrimonium, quod favore Christi acquisitum est christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis antiquitus condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis reliquorum hostium. Hunc titulum Judaei in fronte synagogae suae scribent: Templum impietatis factum de manubiis christianorum.