Latin
354.1 to 354.4
André Du Laurens, Historia anatomica 354.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
vteri quo tempore craßiores sint. petuò fundit ex sese: vterum Latini dicunt: Plinius vtriculum, quòd in eo velut vtre foetus contineatur: alij vuluam quasi voluam aut valuam: Lucilius bulgam, quasi folliculum &loculum: Aristoteles nunc locos vocat, nunc membrum seruile. Est autem vterus veluti campus &hortus feracissimus, excipiendo virili &muliebri semini ad sobolis propagationem comparatus. Est matrix nobilissima ac propemodùm diuina fauilla, ex qua naturae thesauri conditi depromuntur; vnde Platoni ζῶον ἐπιθυμητικὸν, animal concupiscentiae particeps dicitur, quòd libidinem explendo animal generet. Pythagorae animal per seipsum distinctum. Et Aretaeo σπλάσχνον ἄγχιστα τι ζωῶδες καὶ ὀκοῖον ζωον ἐν φώῳ, viscus propè animatum &velut animal quoddam in animali. Huius nos structuram &singulare artificium nunc meditamur. Vterum animalia omnia intus habent reconditum, quia iniectum semen calore multo eget vt suscitetur, concipiatur, formetur, foueatur; externa autem iniuriis sunt magis obnoxia. Quadrupedibus omnibus infra septum transuersum situm obtinuit. Homini, in hypogastrio, in ampla scilicet coxarum capacitate inter vesicam &rectum intestinum est situs; illa, anteriore parte; hoc posteriore puluinaris &substerniculi vicem gerunt, ne ossium duritie laedatur tenellus embryo. Vidimus aliquando epiploon inter vesicam &vterum interiectum, quod primus obseruauit Hippocrates 5. Aphorism. &inter sterilitatis causas recensuit. Situs hic tum ad vsum Venereorum (quia longè à facie &nobilissima rationis arce est dissitus) tum ad concoepti foetus incrementum, tum ad perfecti enixum commodissimus est. Medium autem occupat, non dextrum sinistrumve, vt corpus esset ἰσόβοπον. Earum quae non gerunt, vterus vix ossis pubis &vesicae altitudinem superat. Praegnantium verò ad ilia vsque extenditur, nunc dextram nunc sinistram partem magis occupans, pro ratione foetuum qui geruntur. Magnitudo vteri varia est, pro aetate, temperie, Venereorum vsu, muliebri profluuio, corporis proceritate, &foetura: nam enixae quàm grauidae minor est, &virginibus, vetulis ac sterilibus, quàm vtero gerentibus. Figura rotunda est, sed aliquantulum oblonga, piro majusculo similis, aut (vt voluit Soranus) cucurbitulę Chirurgorum, quae ad tractionem est commodissima: rotundo enim ac lato fine qui ad fundum est incipiens, in angustum osculum sensim desinit.