Latin
QVAEST. V
André Du Laurens, Historia anatomica 383
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde non fit muliebris seminis eiaculatio in latera vteri, quia muliebris vterus cornua non habet. Sed ridicula haec. Nam semen potentia animatum in vterum iniectum &calore veteri suscitatum, statim animae munia exequitur, efformat quippe effingitque partes; at animatum nihil est quod non viuat. Viuit itaque semen, sed more plantae. Dum verò ali muliebri semine virile semen scribit Galenus, non de perfecta nutritione intelligit. quae fit assimilatione; quia enim calidius est semen maris foemineo, frigidiori tenuiorique diluendum ac temperandum erat. Sic aëre spiritus nutriri dicuntur: sic calidum omne Hippocrati frigido moderato nutritur. Eiaculationem autem seminis in latera fieri notissimum est. His seita constitutis, superest vt Peripateticorum rationes singulas diluamus. Duplicem illam cretionem seminis &sanguinis simul &semel fieri nolumus, sed diuersis temporibus; semi nis quidem in coitu &conceptu; sanguinis, post primam partium spermaticarum discretio nem. Puerulorum &foeminarum non eadem est ratio, illis siquidem nullae supersunt reliquiae laudabilis sanguinis, è quibus semen generari queat; quia sanguinis portio ad nutritionem, altera ad incrementum absumitur. His copiosissimus sanguis superfluit. Quae sine voluptate concipiunt, morbosum &prauè affectum vterum habent. Auerrois autem historia merum figmentum est. Foeminam marem non esse imperfectum, sed perfectionem quandam speciei, suprà demonstrauimus. Postremam Aristotelis rationem omnium validissimam sic placet eludere. Etiamsi materiam &efficientem caussam in se contineat mulier, non potest tamen citra maris congressum perfectum foetum edere; quia debilius &frigidius foemineum semen. Sic oua subuentanea, quae gallinae citra maris opem pariunt, figurata quidem sunt, sed infoecunda: sic &quae galli pariunt oua exigua, nequaquam foecunda esse obseruamus. Vtriusque ergo parentis semen requiritur. Valesij responsum non probo, qui foeminam, si frigidior sit, debilius semen emittere putat, quàm vt solùm partium conformationem moliri queat. Si calidior, foecundum quidem, &satis per se potens semen fundere, sed deesse alimenti reliquias, quibus conceptum &efformatum semen in vtero ali possit. Itaque foeminam calidissimam sine viri complexu generare, sed quod conceperit, alere &perficere non posse contendit. Quae si vera essent, viragines calidissimae, citra viri complexum frequentes paterentur aborsus; &aliquando obseruatum esset septima die genituram iam dearticulatam effluxisse, in qua trium partium principum rudimenta &spermaticarum omnium partium prima stamina conspicua fuissent. Haec enim solius seminis, non sanguinis sunt opera, quia sanguis ad conformationem &discretionem partium nihil praestat, nec nisi post inchoatam spermaticarum partium descriptionem affluit. An seminis excretio naturalis sit vel animalis. Naturalis esse demonstratur. Ratio I. Secunda. Obiecta. Solutio. Hippoc. auctorita Animalis esse demonstratur. Ratio I. Secundam. Tertia. Quarta. Quid sentiaMS. Mixta est actio. Carissae gonorτατα. Historia SaLyri. Caussa finalis voluptatis insignis in coitu &seminum effusione. De seminis excretione, à qua vi fiat.