Latin
384.1 to 384.4
André Du Laurens, Historia anatomica 384.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. VI. E seminis excretione duo supersunt agitanda. Primum à qua vi, naturaline an animali eius fiat excretio. Tum, cur tanta in eiusdem emissione voluptas. Vtraque quaestio difficiles explicatus non habet; ne quid tamen intactum à nobis videatur, vtramque minutatim excutere placet. Atque vt à seminis excretione initium sumam, naturalis omnino esse demonstrari potest, quòd excrementum omne vi naturae pellatur, semen autem excrementum sit. Sic menstruus sanguis, excrementum vtile alimenti vltimi partium carnosarum, certis &statis periodis solius naturae vi per vterum expurgatur: Sic chylus ventriculi excrementum (licèt vtile) solius ventriculi insita &vernacula facultate in intestina detruditur: sic faecum &vrinae excretio naturalis est. Praeterea seminis excretioni musculos nullos destinauit natura: nam neque in vasis spermaticis, neque in testibus, neque in glandulis prostatis musculi apparent. Dices fortasse musculos adesse cremasteres, qui vasa deferentia comprimunt, quorum compressione seminis fiat expressio. Sed non eum cremasteris musculi vsum agnoscimus: nam in vasis spermaticis mulierum musculi tales non reperiuntur, quae tamen semen, non minus quàm mares excernunt. Accedit summi Hippocratis, aut saltem Polybij auctoritas, libello De genitura, excretionis caussam referentis ad spumantem seminis naturam, cuius ratione turgens, &loco stare vix potens, exitum sibi parat. Contrà, animalem esse seminis excretionem haec suadent. Quòd nunquam nisi praecedente imaginatione, &vigilantibus &dormientibus nobis perficiatur, quod in excernendo semine crura &brachia contrahantur, atque vniuersum corpus quasi conuellatur, propterea coitum appellauit Democritus, paruam epilepsiam; quòd eam excretionem pro voluntatis arbitrio nunc tardiorem, nunc celeriorem reddamus, quòd denique sit perpetuò cum voluptatis illecebris. Voluptas autem sentiendi facultatis affectus dicatur. Nos eadem de seminis excretione, quae de colis inflatione, sentimus; mistam scilicet esse actionem ex animali &naturali. Animalis est, quia praeeunte fit imaginatione, &voluptatem habet coniunctam. Naturalis est, quia stimulata natura aut qualitate titillante &pruriente, aut copia grauante perficitur, idque citra musculorum operam.