Latin
384.5 to 384.6
André Du Laurens, Historia anatomica 384.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cęterùm de seminis profusione hîc loquimur, quae est κατὰ φύσιν: nam quae symptomatica est, &παρὰ φύσιν (gonorrhoeam vocant) nec imaginationem habet praeuiam, nec est cum voluptatis illecebris, nec naturae pellentis robore perficitur, sed caussam agnoscit seminis acrimoniam, vasorum imbecillitatem, eorundem conuulsionem, &vicinarum partium inflammationem. Haec tandem extenuationem vniuersi corporis &tabem inducit. Testis est Satyrus ille in Thaso, cognomento Grypalopex sect. 7. libri 6. Epid. qui vigesimum quintum aetatis annum agens, cùm noctu &interdiu semen effunderet, anno 30. contabuit, &mortuus est. Vnde voluptas in seminis emissione. QVAEST. VII. DMIRABILIS Naturae prouidentia, ne mortale ac dissolubile indiuiduum extingueretur, ad specierum conseruationem, singulis animalibus libidinis stimulos, &incredibile coëundi desiderium iniecit inseuitque. Quis enim per Deum immortalem, concubitum, rem adeò foedam, vt antè dixi, solicitaret atque amplexaretur? Quo vultu diuinum illud animal plenum rationis &consilij, quem vocamus hominem, obscoenas mulierum partes tot sordibus inquinatas, &ex ratione in locum imum, velut sentinam corporis, relegatas attrectaret Quae foemina maris in amplexum rueret, cùm &nonimestris gestatio laboriosa sit, &foetus exclusio diris cruciatibus molesta, saepeque exitiosa; &editi foetus educatio plena solicitudinis, nisi incredibili voluptatis oestro percita essent genitalia? Sola igitur speciei conseruatio.