Latin
467.1 to 467.4
André Du Laurens, Historia anatomica 467.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
in actiuis qualitatibus calidum est, &viscerum omnium calidissimum: in passiuis Compositio &cute humidius, sed reliquis visceribus siccius. Organum hoc nobilissimum ex substantia, pluribus similaribus constat particulis. Tota itaque eius structura ex carne, adipe, venis, arteriis, neruis, &tunica propria constituitur. Caro cordis dura est, densa Caro cordis dura, &cur& solida, vnde Hippocrates cor musculum appellauit fortissimum κατα χρηστικῶς, οὐ τῷ νεύρῳ, ἄλλα πιλὴ ματι σαρκὸς, id est, non neruo tendineve, sed densitate carnis. Duritiem hanc &robur carnis exigebat vis illa feruens innati caloris, spirituum in corde contentorum tenuitas, &perpetua necessarij motus agitatio; vt eadem sit cordis ad contentum spiritum, quae fornacis ad ignem ratio: solet autem fornax ex lapidea materia construi. Sed in mucrone quàm in basi solidior apparet caro, quod ibi fibrarum omnes concursus desinant, &ne in violentis motibus pectoris os contingens, à quo non longè ab est, facilè laederetur, atque ita Villi. sui motus concentum, &perennitatem vitiare cogeretur. Caro haec triplici villorum genere intertexta est. Rectos primùm habet à basi ad mucronis extremum productos; tum obliquos, qui secundum cordis longitudinem obliquè procedunt, tandemque transuersos orbiculatim cor, eiusque ventriculos ambientes; hi omnes ita implicantur, vt vix arte vlla eos diuellas &illaceros separes. Rectorum opera trahit cor in sua diastole sanguinem per venam cauam in dextrum, &aërem per arteriam venosam in sinistrum sinum. Obliquorum ministerio gaudet fruiturque attractis. Transuersis verò cor vndiquaque arctantibus, fit sanguinis per venam arteriosam in pulmones, vitalis spiritus in aortam, &fumidorum vaporum in arteriam venosam expulsio. Hîc perpetuum &naturalem cordis Motus cordis mirabilis. motum non minus mirari liceat, quàm Euripi illius in Euboea septies interdiu noctumque refluxum. Perenni enim eo motu perpetua fit spirituum generatio, nihilque in animali perfecto est ferax, nisi vis illa praepotens cordis foecunditatem largiatur. In diastole corrugantur extrema &mucro ad basim rapitur, tuncque breuius quidem euadit cor, sed eius latera ita amplificantur vt quasi sphaericum appareat. In systole longius quidem, sed angustius euadit cor.